RESENDIUS Lud. Andreas

RESENDIUS Lud. Andreas
RESENDIUS Lud. Andreas
Eborensis; Poeta, Orator, Theologus et Antiquarius excellens, Dominicani Ordinis, ab Emanuele Lusitaniae Rege liberorum educationi admotus est. Obiit A. C. 1577. iam senex, in familia Henrici Portugalliae Infantis, annô scil. aetat 80. Scripsit complura prosâ versuque, quae enarrata habes in Elogiis Anton. Teisserii, Part I. Liber eius Lusitanicô idiomate scriptus, de Antiquitatibus Eborae, Latio donatus est, ab Andrea Schotto. Quantum in Antiquitatib. Historicis profuerit Ambros. Morali, Kebedo Tolet. et Ioh. Vasaeo Burgensi, nec non aliis a quibus saepius consulebatur, vide apud Thuanum Histor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”